HiPOD XXV Maii MMXXII
Strata in Iani Chaos

Strata in Iani Chaos
Haec imago deposita strata in Iani Chao ostendit. Haec quam vides Chaous Terra appellatur et materiei lapsu efficitur. Haec terra depressa faecibus aquae fluxibus latis replebatur ventorumque flatibus.

Chaous terra distincta est altis terris planis et vallibus. Soli lapsus effectus est tectonicibus viribus. Tempore transeunte erosioneque agente, valles latiores, altae terrae planae artiores fient.
numerus: ESP_072676_1775
acquisitum: XXVII Januarii MMXXII
distantia a solo: 270 chiliometra

https://uahirise.org/hipod/la/ESP_072676_1775
NASA/JPL-Caltech/UArizona
#Mars #NASA #Latin #scientia #astronomia #lingualatina

twitter  •  tumblr  •  vinculum

Nigrae albaeque imagines in latitudinem quinque chiliometra patent; nothus color chiliometrum patet.