HiPOD XXIV Maii MMXXII
Strata deposita faecibusque saxa composita in Candore Chasmate

Strata deposita faecibusque saxa composita in Candore Chasmate
Candor Chasma est ingens altusque lacus in media Valle Marineris. Praeterito tempore, repletus est faecibus quae aquae fluxibus ventisque adlatae fuerunt. Erosio perarduam stratorum implicationem ostendit.

Atra harena in fissuris retenta maturat strata deposita. Candidum saxosum substratum plenum est hydratis sulphatis. Haec abundantia copiam indicat aquae quae retinetur in mineralibus.

numerus: ESP_072599_1735
acquisitum: XXI Januarii MMXXII
distantia a solo: 265 chiliometra

https://uahirise.org/hipod/la/ESP_072599_1735
NASA/JPL-Caltech/UArizona
#Mars #NASA #Latin #scientia #astronomia #lingualatina

twitter  •  tumblr  •  vinculum

Nigrae albaeque imagines in latitudinem quinque chiliometra patent; nothus color chiliometrum patet.