HiPOD XVII Iunii MMXXII
Quidam novi ordinis crater

Quidam novi ordinis crater

Quidam novi ordinis crater
Hic inusitatam praestat faciem, sicut pedes essent digitos utrimque iactantes; quae res certe explicanda est.

Primum, sane fuit ictus admodum obliquus bolide solum pulsanda, dum ad libram fere superficiem supervolat. Quod genus ictuum saepe eiecta utrimque potius quam in omnes partes emittunt. Prope superficiem tamen exstabat glacies, quae ab eiectis operta protecta est, ut illa eiusdem nudata pars mox sublimaretur, ut eiecta densa nunc esse videantur.

Item exsistebant strata pulveris, fortasse glacie mixta intra craterem deposita; fortasse porro evenit alia res glacie quae circum clementiores Martis regiones movetur implicata.

numerus: ESP_037237_1435
acquisitum: VII Julii MMXIV
distantia a solo: 253 chiliometra

https://uahirise.org/hipod/la/ESP_037237_1435
NASA/JPL-Caltech/UArizona
#Mars #NASA #Latin #scientia #astronomia #lingualatina

Nigrae albaeque imagines in latitudinem quinque chiliometra patent; nothus color chiliometrum patet.