HiPOD XII Ianuarii MMXXI
Strata harenaque in solo Crateris Schiaparelli deposita

Strata harenaque in solo Crateris Schiaparelli deposita
Crater Schiaparelli locus est latitudinis chiliometrorum CCCCLX qui e circulis quibusdam constare uidetur. Sed re uera crater est, quamuis minime profundus, in quo materia recentior, ut saxa uolcania et sedimen fluuiis uel uentis depositum, collecta est.

Soli maxima pars exiguo pulueris strato cooperta est; ubi autem harena nigra apparet, ibi quoque nudum adminium est situm. Saepe quidem in Marte accidit ut adminium occurrat una cum harena, quae se mouendo, ut ueri simile uidetur, puluerem discutit.

In imagine hac ostenditur id adminium lucidum quod formam similem habet aliis locis in Marte in quibus depositus puluis uetus, ut conicimus, concreuit et in adminium cohaerens mutatus est.

Potest denique conici harenam motam ita discutere puluerem putrem ut concretus puluis detegatur.

numerus: ESP_037161_1785
acquisitum: I Julii MMXIV
distantia a solo: 269 chiliometra

https://uahirise.org/hipod/la/ESP_037161_1785
NASA/JPL-Caltech/University of Arizona
#Mars #NASA #Latin #scientia #astronomia #lingualatina

Nigrae albaeque imagines in latitudinem quinque chiliometra patent; nothus color chiliometrum patet.