HiPOD XV Iunii MMXXII
Magnum rubri lapidei substrati saxum

Magnum rubri lapidei substrati saxum
Haec imago ictu effectum craterem chiliometra viginti sex per medium patentem ostendit inter Septentriones et Orientem vergentem ab Helladis ictu effecto labro. Crater media in prominentia et in crateris lateribus conspicua praebet lata lapidei substrati saxa.

Photographema quod aspicis rubrum saxum ducenta quinquaginta metra per medium patens ostendit. Haec saxa eiectae putari faeces possunt de pristino Hellade Cratere ictu effecto vel abhinc aliquot annorum billiones magnis ex ictibus ortae.

Translatio: Gabrielle Alfinito et Stephen Berard

numerus: ESP_035998_1555
acquisitum: I Aprilis MMXIV
distantia a solo: 255 chiliometra

https://uahirise.org/hipod/la/ESP_035998_1555
NASA/JPL-Caltech/UArizona
#Mars #NASA #Latin #scientia #astronomia #lingualatina

twitter  •  tumblr  •  vinculum

Nigrae albaeque imagines in latitudinem quinque chiliometra patent; nothus color chiliometrum patet.