HiPOD XVI Iunii MMXXII
Mobiles Nili Paterae moles arenosae

Mobiles Nili Paterae moles arenosae
Nili in Marte Paterae crater re vera in numerum actuosissimorum arenosarum molium camporum adscribitur. Qua re crateris situs continuo a nobis inspicitur capiunturque septima quaque hebdomade circiter imagines eius mutationum observandarum causa. Molium arenae mutationibus observandis ac observatis, definire quo modo, anni temporibus annisque praetereuntibus, venti mutentur possumus.

In numero recentissimorum photographematum anno MMXIV Martio mense captorum haec imago est. Quam cum altera imagine Novembri mense anno MMXII capta si compares, conspicuae tibi videantur mutationes. Undae cumulorum arenosarum sicut et lineamenta extrema movisse videntur. Lapsus quoque in declivitate cumuli cuiusdam videre recentes possis.

Translatio: Gabrielle Alfinito et Stephen Berard

numerus: ESP_035603_1890
acquisitum: I Martii MMXIV
distantia a solo: 271 chiliometra

https://uahirise.org/hipod/la/ESP_035603_1890
NASA/JPL-Caltech/UArizona
#Mars #NASA #Latin #scientia #astronomia #lingualatina

Nigrae albaeque imagines in latitudinem quinque chiliometra patent; nothus color chiliometrum patet.