HiPOD XIV Iunii MMXXII
Immanes fossae a septentrione ex Argyre labro ictu effecto

Immanes fossae a septentrione ex Argyre labro ictu effecto
Haec imago fossas etiam pro Martis regula latas ostendit multoque latiores quam Terrae conformationes a nobis fossae dictae; nam ex his sunt quae in longitudinem plus quam sex chiliometra pateant.

Quae in montibus a Septentrione ex Argyre labro ictu effecto dispositis sitae sunt. Singulare coloribus praeditum huius imaginis photographicae exemplum colores levissime tantum variatos ostendit.

Translatio: Gabrielle Alfinito et Stephen Berard

numerus: ESP_034829_1325
acquisitum: XXXI Decembris MMXIII
distantia a solo: 252 chiliometra

https://uahirise.org/hipod/la/ESP_034829_1325
NASA/JPL-Caltech/UArizona
#Mars #NASA #Latin #scientia #astronomia #lingualatina

twitter  •  tumblr  •  vinculum

Nigrae albaeque imagines in latitudinem quinque chiliometra patent; nothus color chiliometrum patet.