Hac in HIRISE imagine nuper capta, Martis spectandi causa officina adhibita locataque in automatario vehiculo, Curiosity appellato, rotarum vestigia cernuntur patentia ab Yellowknife Sinu ad terminum itineris eius die tertio ante Idus Decembres AD MMXIII perfecti; multa chiliometra videtur emensum esse ad Meridionem Occasumque vehiculum; cuius rotarum vestigia, a descensionis situ ad Yellowknife Sinum abhinc sesquialterum annum impressa, tenuiora sunt sed adhuc cerni possunt.
Translatio: Gabriele Alfinito et Stephen Berard